Sacrificiorum, alia holocausta, alia sacrificia. Et primo de holocaustis videamus. Holocausta dicebantur illa sacrificia, quae tota incendebantur. Holon, enim, totum, cauma, incendium dicitur. Fiebat autem tantum in tribus, armentis scilicet, pecudibus, sed tantum de ovibus et capris. Et in avibus; sed tantum in turture et columba. De armentis et pecudibus sic: Offerebatur tantum masculas anniculus, scilicet unius anni, vel circa, supra annum non. Unde quandoque hostia agnus, quandoque aries appellatur. Bos enim supra annum poterat offerri ut ait Josephus. Erat quoque immaculatus, quod non de macula velleris, sed corporis intelligendum est, id est non debile, aut fracto membro, aut papulas habens aut scabiem, aut caecum, et hujusmodi. Offerebaturque primo sacerdoti ad ostium atrii, ut videret si idoneum esset ad offerendum, postea ad ostium tabernaculi offerebatur Domino per manuum impositionem super caput, lotis prius manibus, quia praeter mare sacerdotum, erant in atrio duo maria, unum virorum, et alterum mulierum. Unde et a loco offerendi ab Hebraeis hostia dicebatur. Gentiles autem ab hostibus vincendis hostiam, et a victis hostibus victimam consueverant appellare. Victimam vero Hebraei a vinciendo dixerunt, quia vinctum adducebatur animal. Oblatam sic hostiam, reducebat sacerdos ad altare holocaustorum, et stans ad aquilonem immolabat eam, coram Domino, ad latus altaris, et in conspectu sanctorum, fundebatque sanguinem ejus circa crepidinem altaris in circuitu. Hebraeus habet, parietem. Josephus, limbum, forte, labium, supereminens, detractaque pelle hostiae, quae erat sacerdotis, artus in frusta concidebat, quibus lotis, cum capite, pedibus et intestinis, adolebat omnia super altare in holocaustum, et odorem suavem Domino. Non est credendum, quod in nidore, seu odore carnium delectaretur Dominus, sed potius inire significata, et devotione offerentium. S. autem de avibus fieret holocaustum, fiebat sic: sed cum duo offerrent, ut dictum est, primo homo de Israel postea sacerdos. Quomodo ab homine offerebatur avicula, tacet. Forte quia eodem modo, quo et pecus, forte tantum sacerdoti. Offerebatur autem pullus turturis, vel columbae cui frangebat sacerdos cellum sola manu. Non enim licebat sacerdotibus ferrum levare super avem. Et, retorto collo cum capite sub assella, ungue cutem colli, ubi fractum erat, rumpebat, et fuso sanguine circum crepidinem altaris, vesiculam gutturis et plumas projiciebat ad orientem in loco secreto, ubi cineres effundebantur, confractisque assellis manu adolebat eam super altare in holocaustum. Et haec erant minora, et simplicia holocausta, quae voluntarie fiebant. Erant quaedam majora quadam necessitate facta, quae et sanctiora quodam modo, quia totum incendebatur, et pellis, et fimus, de quibus post dicetur, quodam modo minus digna, quia super altare non cremabantur. Nunc de sacrificiis partialibus prosequamur, et voluntariis.